Vita Hermanni

[Herkunft, Behinderung und Begabung]

MLIIII Herimannus, qui et heros magnus, religiosi comitis Wolveradi filius, ab ineunte aetate in exteriori homine passione paralytica omnibus membris dissolutorie contractus, in interiori autem ingenii vena pre cunctis sui seculi viris mirabiliter dilatatus, artium omnium perplexitatis metrorumque subtilitates per semetipsum suo sensu fere comprehendit.

Totus semper a primis annis huiusmodi studio et otiis vacanter contraditus et n tam plenaria divinarum et secularium litterarum peritia magnus effectus est, ut ab omnibus ad magisterium et doctrinam eius undique confluentibus stupori et admirationi habebetur. Ea vero per omnes artuum compages immanitate dissolutus erat, ne se loco in quo ponebatur absque iuvante quodlibet aliquorsum per se movere, neve saltem se in aliud latus vertere poset, sed in sella quadam gestatoria a ministro suo depositus vix curvatim ad agendum quodlibet sedere poterat.

[Lehrtätigkeit]

In qua utilis ille et mirabilis sanctae operationis alumnus, quamvis ore lingua labiisque dissolutis, fractos et vix intellegibiles verborum sonos quomodocumque tractim formaverit, tamen auditoribus suis eloquens et sedulus dogmatistes, tota alacritate festivus et in disputando promptissimus et ad inquisita illorum respondendo morigerus minime defuit. Sive aliquid novi vix digitis itidem dissolutis scriptitabat sive sibi vel aliis lectitabat vel aliquibus utilitatis aut iustae necessitatis sese exercitiis intentissimus semper occupavit.

[Tugendhaftigkeit]

Homo revera sine querela, nihil humani a se alienum putavit. Enimvero humillimae caritatis et caritative humilitatis executor industrius, mirae custos patientiae, apparitor oboedientiae presentissimus, castitatis amator, virgineae incorruptionis conservator, misericordiae cultor hilarissimus, integerrimae fidei orator vere catholicus, veritatis assertor et defensor invictissimus, probtissimus religionis christianae pedagogus, non parvae vir modestiae, sobrietatis et continentiae, utpote qui ab infantia numquam carnes maducaret, psalmodiae, orationi et divinis laudibus officialiter satis devotus et ante et post clericatum susceptum, quem Bern abbate Augiensi, viro sancto et sapiente, adhortante circa annum tricesimum subierat et totius sanctae et honestae vitae existit administrator orthodoxus.

Mirae benivolentiae affabilitatis, iocunditatis et humanitatis omnifarie conatu, sese omnibus morigerum et aptum exhibens, utpote omnibus omnia factus, ab omnibus amabatur. Iniquitatis autem, iniustitiae et totius parvitatis et malitiae vel quicquid contra Deum fit, aversator et ipugnator indefessus ad usque finem vitae feliciter perduravit.

[Werke]

Studium Hermanni. Compoti igitur rationem regulas et nonnulla argumenta, in quo prioribus cunctis non parum precelluit, satis luculente composuit et ordinavit et preter caetera de naturali lunae incensione regulares experientissimos adinvenit, per quos evidentissime sciatur in qualibet hora diei sive noctis a sole incendatur. Ad inveniendam quoque lunae eclypsin regulas experientissimas excogitavit. Geometriam quandam non parvae profecto, quantum ad artem illam, utilitatis sicuti in hanc nemo maiorum tanta scientia et subtilitate preditus fuit, ipse quoque naturali ratione et ordine per numeros et figuras conscripsit. Cantus item hystoriales plenarios, utpote quo musicus peritior non erat, de sancto Georgio, sanctis Gordiano et Epimacho, sancta Afra martyre, sancto magno confessore et de sancto Wolfgango episcopo mira suavitate et elegantia euphonicos, preter alia huiusmodi perplura, neumatizavit et composuit. Libellum hunc chronicum ab incarnatio Domini usque ad annum suum undecumque laboriosa diligentia collegit. Gesta quoque Chuonradi et Heinrici imperatorum pulcherrime descripsit. Libellum ad hec de octo vitiis principalibus iocundulum, metrica diversitate liricum, poetice satis elaboravit. In horlogicis et musicis instrumentis et mechanicis nulli par eratcomponendis. In his igitur et in huiusmodi perpluribus, que memorari non brevis est temporis, quantum ad imbecillitatem suam totus semper continuus studuerat.

[Krankheit und Vision]

Tandem vero cum de ergastulo mundi huius fastidioso sanctam eius animam Dei pietas dignaretur liberare, pleuretica arreptus passione decem contabescens dies, incessabiliter fere et inmaniter laborait laetali hac invasione. Tum quadam die summo mane, cum matutina synaxi celebrate, ego, quem quidem familiarem pre caeteris habebat, ad lectum egrotantis accessissem, ut an se aliquantulum melius habuerit ab eo inquissem, respondit: "Noli, inquam, de hoc noli me interrogare, quin potius hoc quod tibi, in quo parum confido, enarrem diligenter attende. Moriar procul dubio in brevi et non vivam nec reconvalescam: ideoque tibi meisque omnibus unice nimis commendo peccatricem animam meam. Per totam quippe noctem hanc in extasi quadam raptus fueram et videbar mihi ea memoria et scientia, qua orationem solemus dominicam, Hortensium Tullii Ciceronis lectitando et mox relectitando vigilanter precursitare et remanentis adhuc sensum et scripturam materie, quam proposui de vitiis dictandam, quasi iam perscripserim, similiter lectitare et id genus multa. Cuius nimirum instinctu et hortatu lectionis tanto miihi totus hic presens mundus cum suis omnibus et ipsa haec vita mortalis contemptui et tedio est et e contrario tam ineffabili desiderio et dilectioni futurus ille non transitorius mundus et aeterna illa et immortalis vita, ut quasi nihili et inane concta transitoria haec omnino reputentur et flocci pendantur a me. Tedet me vivere."

[Auftrag und Abschied]

Ego autem visionis huius et sermonis non parum stupefactus oraculo et ut pro tanti amici talisque abcessu oportuerat, totus fluens in lacrimis et comotus eiulatu, meme satis indecenter vix continui. Mox ille sic me quasi zelando corripuit, quam stupido in me obliquans tremebundus intuitu: "Noli, amice mi, noli super me plorare, quin potius mihi tripudiando congratulare. Accipe, queso, tabulas meas et quecumque adhuc scribenda restant in eis inprimis tu diligenter emenda, demum scripta eis qui ea dignentur commenda. Ipse autem tete cottidie cogitans moriturum, prepara te semper toto nisu et mediatu in id ipsum iter, quia nescis qualibet die vel hora me tuum amicissimum prosequaris." Et in haec verba cessavit.

[Tod]

Dehinc in dies, ut fit, languore semper invalescente, eheu! ad extrema perductus est totus iam iamque ad caelestia suspensus. Post confessionem peccatorem ex toto corde purissimam et communicatam devotissime Christi eucharistiam, pluribus aui ad eum visitandum confluebat fratribus amicis et familiaribus in unum psallentibus orantibus et conflentibus, felici, quod solum pre omnibus exoptavit, consummatione felix ille et incomparabilis homo Dei VIII. Kal. Octobris [24. 9. 1054] feliciter omnino exspiravit. Et suis omnibus planctum relinquens non modicum in predio suo apud Alleshusan officiose lamentabilibus exequiis tumulatus, in pace requiescit.

Aus der Chronik des Bertholdus von Reichenau, nach der Edition von Ian Stuart Robinson (Darmstadt, 2002).